New: Save your favorite arias, videos and singers!
Tell me more - Check it later - Not interested
Libretto list

Oedipus Rex Libretto

PROLOGUE                                 

NARRATEUR
Vous allez entendre une version latine
d'Oedipe-Roi. Afin de vous épargner
tout effort d'oreille et de mémoire et
comme lópéra-oratorio ne conserve des
scènes qu'un certain aspect monumental,
je vous rappellerai, au fur et à mesure,
le drame de Sophocle. Sans le savoir,
Oedipe est aux prises avec les forces
qui nous surveillent de l'autre côté de
la mort. Elles lui tendent, depuis sa
naissance, un piège que vous allez
voir se fermer là. Voici le drame:
Thèbes se démoralise. Après le Sphinx,
la peste. Le choeur supplie Oedipe
de sauver sa ville. Oedipe a vaincu
le Sphinx; il promet.


ACTE I


CHOEUR
Caedit nos pestis,
Theba peste moritur.
E peste serva nos, serva,
E peste qua Theba moritur.
Oedipus, Oedipus, adest pestis,
Caedit nos pestis.
Oedipus, e peste serva nos,
Serva, Oedipus,
E peste libera urbem, Oedipus,
E peste qua Theba moritur,
Urbem serva morientem,
Serva, urbem, serva...

OEDIPE
Liberi, vos liberabo,
Liberabo vos, Vos, vos a peste.
Ego, clarissimus Oedipus,
Eg'Oedipus vos diligo.
Eg'Oedipus vos servabo.

CHOEUR
Serva, nos adhuc, serva urbem,
Oedipus, serva nos adhuc, Oedipus,
clarissime Oedipus,
Quid faciendum Oedipus,
Ut liberemur?

OEDIPE
Uxoris frater mittitur,
Oraculum consulit,
Deo mittitur Creo
Oraculum consulit,
Quid faciendum consulit.
Creo ne commoretur.

(Créon arrive)

CHOEUR
Vale, Creo! Audimus.
Vale, Creo! Cito, cito!
Audituri te salutant

NARRATEUR
Voici, Créon, beau-frère d'Oedipe.
Il revient de consulter l'oracle.
L'oracle exige qu'on punisse le
meurtre de Laius. L'assassin se
cache dans Thèbes, il faut le
découvrir coûte que coûte. Oedipe
se vante de son adresse à deviner
les énigmes. Il découvrira et chassera
l'assassin.

CRÉON
Respondit deus:
"Laium ulcisci, scelus ulcisci;
Reperire peremptorem.
Thebis peremptor latet.
Latet peremptor regis,
Reperire opus istum.
Luere Thebas a labe.
Caedem regis ulcisci,
Regis Laii perempti.
Thebis peremptor latet.
Opus istum reperire,
Quem depelli deus jubet.
Jubet deus peremptorem depelli,
Peste inficit Thebas."
Apollo dixit deus.

OEDIPE
Non reperias vetus scelus.
Thebas, Thebas eruam.
Thebis incolit scelestus.

CHOEUR
Deus dixit, tibi dixit.

OEDIPE
Tibi dixit. Mici debet se dedere.
Opus vos istum deferre.
Thebas eruam.
Thebis pellere istum,
Vetus scelus non reperias.

CHOEUR
Thebis scelestus incolit.

OEDIPE
Deus dixit, dixit, dixit...
Sphynga solvi carmen, ego divinabo.
Iterum divinabo, clarissimus Oedipus.
Thebas iterum servabo,
Ego, eg'Oedipus carmen divinabo.
Polliceor divinabo.

CHOEUR
Solve, solve, solve!
Solve, Oedipus, solve!

OEDIPE
Clarissimus Oedipus,
Polliceor divinabo.

NARRATEUR
Oedipe interroge la fontaine de vérité:
Tirésias, le devin. Tirésias évite de
répondre. Il n'ignore plus qu'Oedipe
est joué par les dieux sans coeur.. Ce
silence irrite Oedipe. Il accuse Créon
de vouloir le trône et Tirésias d'être
son complice. Révolté par cette attitude
injuste, Tirésias se décide. La fontaine
parle. Voici l'oracle. L'assassin du roi
est un roi.

CHOEUR
Delie, expectamus,
Minerva, filia Iovis,
Diana in trono insidens,
Et tu, Phaebe insignis iaculator,
Succurite nobis!
Ut praeceps ales ruit malum
et premitur funere funus
et corpuribus corpora inhumata.
Expelle, expelle everte in mare
atrocem istum Martem
Qui nos urit inermis dementer ululans.
Et tu, Bacches,
cum taeda advola nobis
urens infamen inter deos deum.

(Tirésias arrive)

Salve, Tiresias, Homo clare, vates!
Dic nobis quod monet deus,
dic cito, sacrorum docte, dic, dic!

TIRÉSIAS
Dicere non possum, dicere non licet,
dicere nefastum,
Oedipus, non possum.
Dicere ne cogas!
Cave ne dicam.!
Clarissime Oedipus,
tacere fas.

OEDIPE
Taciturnitas t'accusat:
Tu peremptor, tu peremptor!

TIRÉSIAS
Miserande, dico,
quod me accusas, dico.
Dicam quod dixit deus;
nullum dictum celabo.
Inter vos peremptor est,
apud vos peremptor est,
Cum vobis est!
Regis est rex peremptor.
Rex cecidit Laium, rex cecidit regem.
Deus regem accusat;
peremptor, peremptor rex!
Opus Thebis pelli, Thebis pelli regem.
Rex scelestus urbem foedat,
Rex peremptor regis est.

OEDIPE
Invidia fortunam odit.
Creavistis me regem!
Servavit vos carminibus
et creavistis me regem.
Solvendum carmen cui erat?
Tibi, tibi, homo clare, vates;
a me solutum est
et creavistis me regem.
Invidia fortunatam odit.
Nunc vult quidam munus meum.
Creo vult munus regis.
Stipendiarius es, Tiresia!
Hoc facinus ego solvo!
Creo vult rex fieri.
Quis liberavit vos carminibus?
Amici, amici! eg'Oedipus clarus, ego.
Invidia fortunam odit.
Volunt regem perire,
vestrum regem perire,
clarum Oedipodem, vestrum regem.

(Jocaste arrive)

CHOEUR
Gloria, gloria, gloria!
Laudibus, regina Iocasta
in pestilentibus Thebis.
Gloria, gloria, gloria!
In pestilentibus Thebis,
laudibus, regina nostra!
Gloria, gloria, gloria!
Laudibus Oedipus uxor.


ACTE  II


NARRATEUR
La dispute des princes attire Jocaste.
Vous allez l'entendre les calmer, leur
faire honte de vociférer dans une ville
malade. Elle ne croit pas aux oracles.
Elle prouve que les oracles mentent.
Par exemple on avait prédit que Laius
mourrait par un fils d'elle; or Laius
a été assassiné par des voleurs au
carrefour des trois routes de Daulie
et de Delphes. Trivium! Carrefour!
Retenez bien ce mot. Il épouvante
Oedipe. Il se souvient qu'arrivant
de Corinthe, avant sa rencontre
avec le sphinx, il a tué un vieillard
au carrefour des trois routes. Si c'est
Laius, que devenir? Car il ne peut
retourner à Corinthe, l'oracle l'ayant
menacé de tuer son père et d'épouser
sa mère. Il a peur.

JOCASTE
Nonn' erubescite, reges,
clamare, ululare in aegra urbe
domesticis altercationibus?
Reges, nonn' erubescite?
Clamare, vestros domesticos clamores?
Nonn' erubescite altercationibus, reges,
coram omnibus clamare?
Ne probentur oracula.
quae semper mentiantur.
Cui rex, cui rex interficiendus est?
Nato meo.
Age, rex peremptus est.
Laius in trivio mortuus,
Ne probentur oracula,
quae semper mentiantur.

CHOEUR
Trivium. Trivium, trivium etc.

OEDIPE
Pavesco subito, Iocasta.
Pavesco, maxime pavesco.
Iocasta, Iocasta audi:
locuta es de trivio?
Ego senem cecidi.
Cum Corintho excederem,
cecidi in trivio,
cecidi, Iocasta, senem.

JOCASTE
Oracula mentiuntur,
semper oracula mentiuntur.
Oedipus, cave oracula quae mentiantur...
Oracula mentiantur...
Domum cito redeamus,
Cave oracula!

OEDIPE
Pavesco, maxime pavesco,
pavesco subito, Iocasta.
Pavor magnus, Iocasta, in me inest.
Subito pavesco, uxor Iocasta, pavesco...
...Iocasta!

JOCASTE
Oraculo mentiantur...
Oedipus, cave oracula.
Domum cito redeamus.

OEDIPE
Pavesco maxime,...
Iocasta!
Nam in trivio cecidi...

JOCASTE
Domum, domun...
Cito redeamus.
Cave oracula Oedipus.
Cave oracula
quae semper mentiantur.

OEDIPE
...senem cecidi.
Pavor magnus...
Volo consulere...

JOCASTE
Non est consulendum...

OEDIPE
... consulendum est, Iocasta.
Volo videre pastorem.
Sceleris superest spectator.
Iocasta, consulendum, volo consulere.

NARRATEUR
Le témoin du meurtre sort de l'ombre.
Un messager annonce à Oedipe la
mort de Polybe et lui révèle qu'il
n'était que son fils adoptif. Jocaste
comprend. Elle tente de tirer Oedipe
en arrière. Elle se sauve. Oedipe
la croit honteuse d'être une femme
de parvenu. Cet Oedipe, si fier de
deviner tout! Il est dans le piège.
Il est le seul à ne pas s'en apercevoir.
La vérité le frappe sur la tête. Il tombe.
Il tombe de haut.

CHOEUR
Adest omniscius pastor,
Omniscius pastor et nuntius horribilis.

MESSAGER
Mortuus est Polybus.
Senex mortuus Polybus.
Polybus non genitur...
...non genitor Oedipodis;
a me ceperat Polybus,
eg'attuleram regi.

CHOEUR
Mortuus est Polybus.
Mortuus senex Polybus.
Verus non fuerat pater Oedipodis.
Falsus pater per te!

MESSAGER
Falsus pater per me!
Reppereram in monte
puerum Oedipoda derelictum,
in monte parvulum Oedipoda,
foratum pedes, vulneratum pedes,
parvulum Oedipoda.
Reppereram in monte.
Attuleram pastori puerum Oedipoda.

CHOEUR
Resciturus sum monstrum,
monstrum resciscam.
Deo claro, Oedipus natus est.
Deo et nympha
montium in quibus repertus est.
Resciturus sum monstrum.

BERGER
Oportebat tacere,
nunquam loqui.
Sane repperit parvulum Oedipoda.
A patre, a matre in monte derelictum,
pedes laqueis foratum.
Utinam ne diceres;
hoc semper celandum inventum,
esse in monte derelictum parvulum.
Parvum Oedipoda.
Oportebat tacere nunquam loqui.

OEDIPE
Nonne monstrum rescituri,
quis Oedipus?
Genus Oedipodis sciam.
Pudet Iocastam, fugit,
pudet, pudet Oedipi exulis,
Pudet Oedipodis generis.
Sciam Oedipodis genus, genus meum.
Nonne monstrum rescituri,
Genus exulis mei.
Ego exul exsulto.

BERGER, MESSAGER
In monte reppertus est,
a matre derelictus,
in montibus repperimus.
Laio Iocastaque natus!

CHOEUR
Natus Laio et Iocasta!

BERGER, MESSAGER
Peremptor Laii parentis!

BERGER, MESSAGER, CHOEUR
Coniux Iocastae parentis!

BERGER, MESSAGER
Utinam ne diceres,
Oportebat tacere,
Nunquam dicere istud:

BERGER, MESSAGER, CHOEUR
A Iocasta derelictum in monte
reppertus est.

(Berger et Messager sortent)

OEDIPE
Natus sum quo nefastum est,
concubui qui nefastum est,
cecidi quem nefastum est.
Lux facta est!

NARRATEUR
Et maintenant, vous allez entendre le
monologue illustre "La tête divine de
Jocaste est morte", monologue où le
messager raconte la fin de Jocaste.
Il peut à peine ouvrir la bouche. Le
choeur emprunte son rôle et l'aide à
dire comment la reine s'est pendue et
comment Oedipe c'est crevé les yeux
avec son agrafe d'or.

Ensuite c'est l'épilogue.

Le roi est pris. Il veut se montrer
à tous, montrer la bête immonde,
l'inceste, le parricide, le fou. On
le chasse avec une extrême douceur.
Adieu, adieu, pauvre Oedipe! Adieu
Oedipe; on t'aimait.

MESSAGER
Divum Iocastae caput mortuum!

CHOEUR
Mulier in vestibulo comas lacerare.
Claustris occludere fores, exclamare.
Et Oedipus irrumpere et pulsare,
pulsare, ululare.

MESSAGER
Divum Iocastae caput mortuum!

CHOEUR
Et ubi evellit claustra.
Suspensam mulierem
omnes conspexerunt.
Et Oedipus praeceps ruens
illam exsolvebat, illam collacabat
et aurea fibula et avulsa fibula.
Oculos effodire. Ater sanguis rigare.

MESSAGER
Divum Iocastae caput mortuum!

CHOEUR
Sanguis ater rigabat, prosiliebat;
et Oedipus exclamare et sese detestare,
Omnibus se ostendere.
Aspicite fores, fores aspicite pandere,
aspicite spectaculum
omnium atrocissimum.

MESSAGER
Divum Iocastae caput mortuum!

CHOEUR
Ecce! Regem Oedipoda,
foedissimum monstrum monstrat.
Foedissimam beluam.
Ellum, regem occaecatum!
Rex parricida, miser Oedipus.
Miser rex Oedipus carminum coniector.
Adest, adest! Ellum! Regum Oedipoda!
Vale, Oedipus! Te amabam, te miseror.
Miser Oedipus, oculos tuos deploro.
Vale, miser Oedipus noster.
Te amabam, Oedipus.
Tibi valedico